Rozmiar: 15909 bajtów

- 101 -

1315, Dezember 20. Ottmachau.

Bischof Heinrich von Breslau überträgt dem Official Konrad die Entscheidung der Streitsache zwischen dem Kloster und Schamborius von Schildberg.

Heinricus dei gratia episcopus Wrat. dilecto sibi in Christo fratri domino Conrado canonico et officiali suo Wrat. salutem cum sincera in domino caritate. Licet causam, que inter religiosos viros dominum abbatem et fratres de Camenz et dominum Zamborium de Schiltperg est diucius agitata, reservata nobis sentencia diffinitiva, vobis dudum conmiserimus terminandam, tamen, quia multis nostrorum et ecclesie nostre negociis prepediti ipsi cause non possimus interesse, vestre discretioni conmittimus et mandamus, quatenus auctoritate nostra, quam vobis conmittimus in hiis scriptis, ad diffinitionem cause huiusmodi et prolationem sentencie procedatis. Datum apud Othmuchow XIII°. Kalendas Januarii anno domini M°. CCC°. XV°.

Inseriert in Nr. CII. Ueber den Ritter Schamborius (Tschammer) von Schildberg s. Stenzel, Gründungsbuch von Heinrichau S. 141 u. 194 u. Pfotenhauer, Siegel S. 31.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów